- CALABRIA
- CALABRIAvulgo Terre de Labeur, olim Magna Graecia, Pythagorâ Philosophorum primô insignis insula, quam veteres Mesaptam a Duce Mesapo, Peucetiam a Peucetio Oenotri fratre dixêre. Ea ἀπὶ τȏὐ καλὸς, et βρίθω, quoniam sit regio onerosa, et plena omni genere bonorum, dicitur. Aliam vero Etymologiam exhibet nobis vir Maximus, l. 1. de Phoen. Colon. c. 33. bis verbis: Hebraeis Doctoribus, inquit, pix aliô nomine calab, aut Calba dicitur. An hinc vicinae Brutiis nomen Calabriae? quae et ipsa picea est, aliisque arboribus piciferis abunde ferax. Huc facit, quod Calabria Graece Πευκετία Peucetia dicitur, ἀπὶ τῶ πευκῶν, a piceis arboribus. Apibus etiam et ovibus abundavit olim haec regio. De utrisque Horat. l. 3. Carm. Od. 16. v. 33.Quamquam nec Calabrae mella ferant apes.Et, Epod. Od. 1. v. 27.Pecusve Calabris ante sidus fervidumLucana mutet pascua.Et, l. 1. Carm. Od. 31. v. 9.Non aestuosoe grata CalabriaeArmenta. -----Ubi oestuosoe, ob canem Caelestem. Val. Flacc. l. 1. v. 682.----- Sic cum stabulis, et messibus ingensIra Deium, et Calabri populator Sirius arviIncubuit; etc.Armenta quod attinet, idem Val. Flacc. l. 3. v. 580.Continuo, volucri ceu pectora tactus asilô,Emicuit Calabris taurus per confraga septisObvia quoeque ruens. ---- ----Idem ibidem, v. 729.---- Calabris redit armentarins arvis.Hinc Calabroe oves pro eximiis accipiuntur. Colum. l. 7. c. 2. Et Persius Sat. 2. v. 65.Et Calabrum coxit vitiatô murice vellus.Ubi vulgo exponunt Lanas Tarentinas. Tarentum autem civitas Calabriae est, ubi lana optima, teste Plin. l. 8. c. 48. Unde Horat. 1. 2. Ep. 1. v. 207.Lana Tarentinô violas imitata venenô.Oleis etiam nobilem fuisse regionem hanc innuit Columella. Sic enim ille, l. 12. c. 49. Veruntamen habetur proecipua in hos usus olea Calabrica, quam quidam, propter similitudinem, oleastellum vocant. Huius regionis incolae Calabri dicuntur, fructibus imprimis abundantes, quos quoniam hospitibus obtrudebant, sibi alioqui nulli usui futuros, factum est, ut Dona Calabri hospitis in proverb. ceslerint, pro nullius pretii muneribus, quae donanti oneri magis sunt, quam usui, Horat. l. 1. Ep. 7. v. 14.Non, quô more pyris vesci Calaber iubet hospes,Tu me fecisti locupletem. ---- ----Chersydris serpentibus olim haec regio abundabat, teste Solinô, c. 8. Calabria Chersydris frequentissima, quorum meminit Virg. Georg. l. 3. v. 425.Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis.In Calabria natus est Ennius Poeta Rudiis ignobili oppidô, ubi et hortos amoenissimos posledit. Ovid. l. 3. Matoeotechnias, v. 409.Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus.Contiguus poni, Scipio magne, tibi.Nic. Lloydius. Olim Meslapiam, teste Btietio, complectebatur, sub qua Salentini et Calabri populi, eratque in modum peninsulae extensa, inter mate Adriaticum et sinum Tarentinum; Ibique urbes praecipuae Hydruntum, Brundusium, Tarentum, Gallipolis et Aletium, ubi nunc provinc. Terra Hydruntina. Hodierna Calabria vero ampla est provinc. regni Neapolitani maxime in Austrum extensa, versus Siciliam, ubi alias Brutii et magna Graecia. Estque duplex, Citerior, quae magis in Boream, et Ulterior, quae magis in Meridiem tendit. Utraque est inter mare Tirrhenum et Ionium, a Borea in Austrum extensa. Citerioris caput Consentia, Ulterioris seu Inferioris S. Severina est. Baudrand. Vide Plin. l. 3. c. 11. Ptol. l. 3. Strab. l. 6. Cluver. 1. 3. Merul. Cosmogr. part. 2. l. 4. c. 27. Leand. descript. Italioe. Hâc Sataceni pulsi, a Pipino A. C. 809. Sigon l. 4. illam iterum vastârunt Duce Achapsô. A. C. 828. Cedren. in Hist. iterumque A. C. 910. Sigon. l. 6. Graecis adempta est, ob Legatos contumeliose habitos, ab Ottone M. A. C. 968. Idem l. 7. Ottoni II. vicissim erepta est a Basilio, A. C. 978. Sed Graeci denuo pulsi ab Henrico II. Imperatore A. C. 1022. Sigon. l. 8. A Nicolao II. una cum Sicilia et Apulia, Normannis in feudum concesla est, A. C. 1058. Recepta ab Henrico VI. mortuô Tancredô, A. C. 1192. P. Aemil. l. 6. Catolus postea Claudus Apuliae Rex, ex captivitate istis legibus dimislus est, ut Calabriâ, cum Apulia, Neapoli et Tatento contentus, Siciliam et Satdiniam Arragoniis relinqueret. A. C. 1288. Idem l. 7. recuperata tamen est a Friderico Siciliae Rege, A. C. 1312. etc. Hodie cum toto regno Neapolitano sub Hispanis est.Urbes Calabriae, quae exstant.Bisinianum, Bisignano. Cantazara, Cantazaro. Cariathis, Cariati. Consentia, Cosenza. Nicastrum, Nicastro. Nicotera, Nicotera. Rhegium, Regio. Roslanum, Rossano. S. Severina. Umbriaticum, Umbriatico.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.